confirmatum est igitur regnum in manu Salomonis et
adfinitate coniunctus est Pharaoni regi Aegypti accepit namque
filiam eius et adduxit in civitatem David donec conpleret
aedificans domum suam et domum Domini et murum Hierusalem per
circuitum
et tamen populus immolabat in excelsis non enim aedificatum
erat templum nomini Domini usque in die illo
dilexit autem Salomon Dominum ambulans in praeceptis David
patris sui excepto quod in excelsis immolabat et accendebat
thymiama
abiit itaque in Gabaon ut immolaret ibi illud quippe erat
excelsum maximum mille hostias in holocaustum obtulit Salomon
super altare illud in Gabaon
apparuit Dominus Salomoni per somnium nocte dicens postula
quod vis ut dem tibi
et ait Salomon tu fecisti cum servo tuo David patre meo
misericordiam magnam sicut ambulavit in conspectu tuo in
veritate et iustitia et recto corde tecum custodisti ei
misericordiam tuam grandem et dedisti ei filium sedentem super
thronum eius sicut et hodie
et nunc Domine Deus tu regnare fecisti servum tuum pro David
patre meo ego autem sum puer parvus et ignorans egressum et
introitum meum
et servus tuus in medio est populi quem elegisti populi
infiniti qui numerari et supputari non potest prae multitudine
dabis ergo servo tuo cor docile ut iudicare possit populum
tuum et discernere inter malum et bonum quis enim potest
iudicare populum istum populum tuum hunc multum
placuit ergo sermo coram Domino quod Salomon rem
huiuscemodi postulasset
et dixit Deus Salomoni quia postulasti verbum hoc et non
petisti tibi dies multos nec divitias aut animam inimicorum
tuorum sed postulasti tibi sapientiam ad discernendum iudicium
ecce feci tibi secundum sermones tuos et dedi tibi cor
sapiens et intellegens in tantum ut nullus ante te similis tui
fuerit nec post te surrecturus sit
sed et haec quae non postulasti dedi tibi divitias scilicet
et gloriam ut nemo fuerit similis tui in regibus cunctis retro
diebus
si autem ambulaveris in viis meis et custodieris praecepta
mea et mandata mea sicut ambulavit pater tuus longos faciam
dies tuos
igitur evigilavit Salomon et intellexit quod esset somnium
cumque venisset Hierusalem stetit coram arca foederis Domini et
obtulit holocausta et fecit victimas pacificas et grande
convivium universis famulis suis
tunc venerunt duae mulieres meretrices ad regem
steteruntque coram eo
quarum una ait obsecro mi domine ego et mulier haec
habitabamus in domo una et peperi apud eam in cubiculo
tertia vero die postquam ego peperi peperit et haec et
eramus simul nullusque alius in domo nobiscum exceptis nobis
duabus
mortuus est autem filius mulieris huius nocte dormiens
quippe oppressit eum
et consurgens intempesta nocte silentio tulit filium meum
de latere meo ancillae tuae dormientis et conlocavit in sinu
suo suum autem filium qui erat mortuus posuit in sinu meo
cumque surrexissem mane ut darem lac filio meo apparuit
mortuus quem diligentius intuens clara luce deprehendi non esse
meum quem genueram
responditque altera mulier non est ita sed filius tuus
mortuus est meus autem vivit e contrario illa dicebat mentiris
filius quippe meus vivit et filius tuus mortuus est atque in
hunc modum contendebant coram rege
tunc rex ait haec dicit filius meus vivit et filius tuus
mortuus est et ista respondit non sed filius tuus mortuus est
et filius meus vivit
dixit ergo rex adferte mihi gladium cumque adtulissent
gladium coram rege
dividite inquit infantem vivum in duas partes et date
dimidiam partem uni et dimidiam partem alteri
dixit autem mulier cuius filius erat vivus ad regem commota
sunt quippe viscera eius super filio suo obsecro domine date
illi infantem vivum et nolite interficere eum contra illa
dicebat nec mihi nec tibi sit dividatur
respondens rex ait date huic infantem vivum et non
occidatur haec est mater eius
audivit itaque omnis Israhel iudicium quod iudicasset rex
et timuerunt regem videntes sapientiam Dei esse in eo ad
faciendum iudicium